Hľadaný výraz: Jn 17,20-26, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; 23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. 24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.

1

mail   print   facebook   twitter